|
Quaeritur circa id quod dicitur: Tribulatio et angustia in omnem animam,
etc. (Rom. II.) Nunquid in anima sola punietur homo, et non etiam in
corpore? Quare ergo dicit, in omnem animam, et non in corpus, cum in
utroque peccavit. Solutio. Quaedam sunt peccata animae, pro quibus ipsa
punietur tantum, ut ira, invidia, infidelitas, de qua specialiter agit
Apostolus in hoc loco: ideoque mentionem facit de poena animae, non
poena corporis. Sunt etiam quaedam peccata corporis, pro quibus ipsum
punietur, ut gula, luxuria, homicidia, contentiones, quae corporis
ministerio exercentur; unde constat quod in utroque punientur, juxta
illud: Duplici contritione contere eos (Jerem. XVII).
|
|