QUAESTIO LXV.

Quaeritur cum animae gloria sit Deum contemplari, et ipsius visione frui, et in ipso omnia cognoscere: erit enim Deus omnia in omnibus (I Cor. XV) existens speculum omnis creaturae, sicut omnis creatura modo speculum est Dei; cum hoc, inquam, sit, quomodo glorificatio corporis ei convenire dicetur, ut ejus augeatur beatitudo. Solutio. Hanc glorificationem jam in ipso Deo cognoscet, et contemplatio erit pars beatitudinis ejus.