QUAESTIO LXVI.

Cum dicit Apostolus: Non est acceptor personarum Deus (Act. X), quaeritur quid sit personas accipere. Nonne dicit Apostolus: Cui honorem, honorem; cui timorem, timorem (Rom. XIII). Nonne majorem reverentiam debemus exhibere uni quam alteri? Solutio. Ille personas accipit, qui pro aliquo, quod hominis est hominem veneratur, et aliis praefert, quod non facit Deus. Cum enim timorem vel honorem iis qui in dignitate sunt constituti exhibemus, non facimus hoc, nisi propter Deum, cujus gerunt personam, vel cujus sunt ministri.