QUAESTIO LXVII.

Factores legis justificabuntur. Quaeritur an impletio legis justificet, quod sic videtur ex iis cum legisperitus quaereret a Domino: Quid faciens vitam aeternam possidebo? Dominus respondit: Quid scriptum est? quomodo legis? Et ille: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua; et ex tota mente tua, et proximum sicut te ipsum, et Dominus ait illi: Hoc fac, et vives (Luc. X). Ecce mandatum legis observatum confert vitam aeternam. Unde legitur quod justificat lex impleta (Rom. II). Idem in alio loco, cum adolescens ait ad eum: Quid faciens vitam aeternam possidebo? Et Dominus ad eum: Honora patrem et matrem; non occides, non furtum facies, non moechaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi tui, nec rem. Et ait adolescens: Haec omnia ab adolescentia mea custodivi. Et Dominus intuitus est eum, et dilexit (Matth. XIX; Exod. XX; Marc. X; Luc. XVIII): quod non fecisset, nisi justus esset ex observatione mandatorum Dei. Quod autem subditur: Si vis perfectus esse (Matth. XIX), etc., ad perfectionem pertinet justitiae. Item Paulus: Mandatum legis, quod erat ad vitam, inventum est mihi ad mortem (Rom. VII). Item Beda: Lex suo tempore custodita non solum bona temporalia, sed etiam aeterna conferebat; unde manifestum est quod lex impleta justificat. Sed Apostolus asserit, quod lex neminem ad perfectum perduxit, dicens ex operibus legis non justificatur omnis caro, et si ex lege justitia, tunc Christus gratis mortuus est (Galat. II): et multa alia in hunc modum. Ideoque quidam dicunt quod praecepta illa quorum impletio confert justitiam, sunt praecepta Evangelii, etsi in lege sunt scripta. Qui enim facit ea, homo evangelicus statim efficitur; nec est homo legis. Hi etiam dicunt, quod praecepta illa secundum quod in lege intelliguntur impleta, non justificant immediate, sed solummodo faciunt idoneum ad fidem Christi suscipiendam, per quam solam habetur salus: dicunt enim quod qui ostendit exterius se Deum diligere et proximum, etsi interius non diligat corde, quantum in lege est, legem custodit; ipsa manum quidem, et non animum reprimit. Cui solutioni sic objicitur: Si per observationem illorum praeceptorum tantum exterius factam, fiant idonei et digni, ut fidem Christi recipiant, fides non ex gratia, sed ex meritis datur. Item si idonei, quomodo sciunt quod recipient; unde non videntur convenienter solvere quaestionem superiorem. Quae est enim major perfectio quam diligere Deum toto corde, et proximum sicut semetipsum. Ideoque dicimus quod impletio praedictorum praeceptorum justificat immediate, non tamen lex, quae non sufficit, sed infirma est sine gratia, ad sui ipsius impletionem; nec dat gratiam, nec Christi fidem aperte demonstrat, sine qua praecepta legis non implentur: demonstrat quidem patriam, sed non ostendit viam, qua eundum est, nec quo. Unde Apostolus: Ex operibus legis non justificatur omnis caro.

Sed dicet aliquis. Haec auctoritas manifeste contradicit tuae solutioni. Nonne contraria sunt, justitiam esse impletione praeceptorum legalium, ut superius asseruisti, et neminem operibus justificari? Solutio. Opera legis vocat Apostolus, quae fiunt solo timore, quem immittit lex, ex quibus non est justitia. Notandum est quod lex pluribus modis dicitur: quandoque enim lex vocatur liber Moysi, quandoque caeremoniae et legales observantiae, quandoque decem praecepta in duabus tabulis conscripta, quandoque liber psalmorum, quandoque etiam lex dicitur quaecunque observatio, ut cum dicitur: Haec est lex hujus, vel illius rei. Naturalis etiam ratio lex vocatur. In Novo etiam Testamento pluribus modis accipitur lex; unde lex fidei, lex spiritus, lex gratiae, lex carnis, lex membrorum, lex peccati, lex mortis.