|
Quaeritur de circumcisione, cui praecepta sit, et quare, et quare in
partibus genitalibus et non in aliis, et quare maribus et non feminis,
et quam efficaciam habuit, et quare ei baptismus successit. Est autem
circumcisio amputatio illius pelliculae quae praeest in virilibus; unde
et illa pellicula praeputia appellatur; ex quo gentes praeputiatae
dicuntur, eo quod sint absque putatione, id est caesione. Praecepta
autem primum est Abrahae; unde ipse et tota ejus familia circumcisa est.
Nec est facta haec praeceptio communiter omnibus vel generaliter, sed
tantum Judaeis. Unde dictum est: Anima, quae circumcisa non fuerit,
peribit de populo suo (Gen. XVII). Populus Dei populus Judaeorum est.
Praecepta autem haec est ratione, voluit enim Deus populum suum ab aliis
secerni, et eorum corda et a vitiis, et a concupiscentiis circumcidi, et
ut hoc in exterioribus ostenderet, praecepit eos in carne circumcidi: et
in partibus genitalibus potius quam in aliis. Nam cum duo sint, per quae
maxime consortium contrahitur inter aliquos, scilicet connubium et
victus, in utroque voluit Deus populum secerni, unde victum prohibuit
gentibus communem, videlicet carnem porcinam. Circumcidi quoque in
genitalibus jussit, ne partes illas sanctificatas, cum immundis
mulieribus commistione aliqua polluerent, et ut carnes tanquam portam
nativitatis nostrae corruptas a vitiis reservarent. Et feminae gentiles
videntes cunctos mares praecisos eorum matrimonia evitarent. Solis
maribus ideo praecepta est, quod nullus, qui sine peccato esset, ex
virili semine nasciturus erat; ex femina vero erat.
|
|