QUAESTIO VI.

Quid non sit in substantia hominis, quod in substantiis Christi. Solutio. Quia nec caro est anima, nec anima est caro; nec homo est caro, vel anima, sicut Deus est homo, et homo est Deus, et Christus est utrumque. Quod inde contingit, quia major est unio inter Deum et hominem quam inter carnem et animam. Non enim anima unita carni totum, quod habet per naturam, confert ei, cum ipsa non sit capax multorum quae sunt animae, sicut Deus unitus homini totum se infundit ei.