|
Quaeritur item cujus fuerit efficaciae? Et dicunt quidam, quod ejusdem
fuit, cujus et nunc baptismus, nisi quod non mittebat ad regnum. Sed si
hoc est, ergo in circumcisione erat peccatorum remissio; ergo justitia,
et sic ex lege, quod negat Apostolus. Solutio. Dicimus quod in
circumcisione non erat omnium peccatorum remissio, sed tantum
originalis; sed in baptismo fit omnium remissio, et insuper fit virtutum
collatio. Utrum autem hanc omnimodam efficaciam habuit baptisma ante
passionem solet quaeri. Et dicunt quidem quod non. Potest tamen dici,
quod post Christi mortem illis, qui ante crucem purificati sunt, ipsius
baptismatis sacramento tantum collatum est, quantum et illis, qui post
baptizati sunt.
|
|