|
Quaeritur an homo assumptus sit mendax? Videtur quod sic, quia est homo:
et omnis homo mendax. Mendax enim dicitur quis, non quia mentiatur vel
peccet, sed quia mutabilis est, et nunquam in eodem statu permanet (Job
XIV), et per peccata potest diffluere. Quod totum etiam de homine
assumpto quidam praesumunt asserere, quod sic conantur affirmare. Si
homo assumptus potuit a Verbo non assumi, potuit peccare; sed potuit non
assumi, ergo potuit peccare: quod videtur, si antecedens concedatur: sed
omnes concedunt, quod potuit non assumi. Solutio. Non est concedendum
quod homo ille potuit peccare: cum enim dicitur homo ille, per ille,
notatur personalis proprietas, in qua impossibile est eum peccare; sed
in consequentia, cum dicitur, si homo ille potuit non assumi, potuit
peccare, non intelligitur illa personalis proprietas, sed sine illius
respectu natura humana datur intelligi. Item alia via volunt idem
probare. Christus cum venit in Hierusalem, potuit ire in Galilaeam, et
si iret tunc in Galilaeam, nunc non pateretur; et si non pateretur, non
impleret imperium Patris, cujus imperio passus est: sed potuit tunc non
pati in Hierusalem, et inobediens esse, et sic peccare. Solutio. Potuit
sic quidem non ire Hierusalem. Potuit ergo non implere praeceptum
Patris: hoc non sequitur si enim non pateretur tunc, quod possibile
erat; unde ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi
eam (Joan. X): si hoc, inquam, esset quod tunc non pateretur, non esset
imperium Patris eum tunc pati ibi; sed haec duo simul esse impossibile
est: quod Pater praecepisset eum tunc pati, et quod ipse tunc non
pateretur: haec est communis solutio.
|
|