|
Quaeritur de hac hypothetica: Si iniquitas nostra justitiam Dei
commendat, etc. Utrum sit vera, et an consequens necessario ex
antecedente consequatur, et qualiter intelligatur. Solutio. Iniquitas
nostra commendat justitiam Dei: duobus modis intelligitur: vel quod, ex
qualitate sui, Dei justitiam commendabilorem faciat, quod falsum est; et
secundum hanc intelligentiam vera esset consequentia: si hoc esset,
iniquus Deus esset, qui puniret peccata. Potest etiam intelligi, quod ex
comparatione nostrae injustitiae commendabilior apparet justitia Dei, et
hoc verum est; sed secundum hanc intelligentiam non est vera
consequentia, nec consequens sequitur ex antecedente: nunquam enim
falsum sequitur ex vero.
|
|