|
Quaeritur an Deus velit malum fieri, cum ipse malis nostris utatur ad
bonum et ad gloriam suam, sicut abutimur bonis ejus ad contumeliam
nostram. Solutio. Non vult malum fieri. Non enim est concedendum, quod
velit malum fieri, vel velit non fieri: si enim vellet malum fieri,
auctor esset mali, cum ipso volente aliquid fieri, non sit aliud quam
ipso auctore. Item si vellet non fieri, et tamen fieret, aliquid ejus
voluntati resisteret. Sunt tamen, qui dicunt quod Deus malum fieri
velit, sed secundum hos voluntas dicitur pluribus modis scilicet pro
permissione, pro beneplacito, pro praeceptione et prohibitione. Vult
mala fieri, id est, permittit, non quod sit auctor eorum.
|
|