QUAESTIO LXXVIII. |
Utrum bonum sit malum esse? Solutio. Bonum dicitur pluribus modis: bonum expediens, bonum qualitate sui, etc. Similiter malum multipliciter dicitur scilicet quod nocet, quod corrumpitur: pravus actus et prava voluntas, quae est peccatum privatio omnis boni; quaelibet inordinatio peccatum dicitur. Cum ergo dicitur bonum est malum esse, diligenter videndum quid nomine boni vel mali intelligatur. |