QUAESTIO VII.

Quid est quod dicatur, cum dicitur: Homo est Deus et Deus est homo, vel Christus est Deus, Christus est homo. Solutio. In responsione hujus quaestionis moderni doctores inter se dissentiunt. Alii enim dicunt quod idem de se praedicatur, scilicet: haec persona Christus; quod mirum est, cum aliud Deus, aliud homo significet; et aliud filius hominis, aliud Filius Dei, ut auctoritas dicit. Quod etiam mihi videtur falsum esse, quia hoc nomen Deus idem significat, cum dicitur: homo est Deus, et: Christus est Deus, et: Pater est Deus. Si dicatur, non sequitur, quod idem Deus, homo et Christus, et Deus Pater sit. Item homo et Deus nomina appellativa sunt; quomodo ergo significant hanc personam proprie, vel quando, vel a quo facta est impositio talis? Item Christus est homo, et virgo [Verbum] est homo, nonne idem praedicatur de utroque? Si dicatur non: ergo non sunt ejusdem naturae, cum nomen naturae non sit utrique commune secundum eamdem significationem. Alii dicunt quod cum dicitur: homo est Deus, non praedicatur hoc quod significatur hoc nomine Deus, sed esse unitum Deo personaliter; et cum dicitur: Deus est homo, praedicatur habere hominem unitum in personam. Sed secundum hoc nec homo vere est Deus, nec Deus vere est homo. Alii dicunt quod cum dicitur: homo est Deus, praedicatur persona divinae naturae de persona humanae naturae; et cum dicitur: Deus est homo, persona humanae naturae praedicatur de persona divinae naturae: eadem tamen est persona divinae et humanae naturae, scilicet Christus; alius tamen intelligitur cum dicitur: homo, et cum dicitur: Deus. Hi concedunt plane quod Christus est duae res, quarum una est simplex, et altera composita; una aeterna, et altera temporalis; et quod Christus sit compositum quoddam secundum humanitatem ex carne et anima, et quiddam simplex fit secundum divinitatem, et quod divinitas non sit pars hujus personae, sed sit ipsa persona, caro autem et anima tantum sint partes.