QUAESTIO LXXIX.

Cum dicit: Causati sumus omnes esse sub peccato, etc. Non videtur esse argumentum necessarium ad demonstrandum Judaeos non praecellere gentiles; quia utrique fuerunt sub peccato etiam mortali: potuit enim evenire quod hi essent sub minore, et illi sub majore peccato: unde magis digni et idonei ad gratiam suscipiendam quam caeteri videntur. Solutio. Si utrique fuerunt sub peccato, scilicet mortali, quod notat Apostolus, qui dicit sub peccato quasi depressi et servi: constat quod nec illi meruerunt gratiam, sed poenam. Quare si gratia eis confertur, scilicet fides et caetera dona, hoc non est ex meritis eo rum, sed ex sola bonitate Dei: ergo quantum in ipsis est, nec praecellunt. Non negamus tamen quin illi, qui sub majore peccato fuerunt, essent minus idonei ad gratiam percipiendam: cum quibus misericordius actum est quam cum aliis, qui sub minore peccato fuerunt. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia (Rom. V), etsi gratia horum non esset major quam illorum in semetipsa, tamen superabundavit gratia, secundum quantitatem hominum. Non est in hoc loco discutiendum utrum Judaei majori peccato subjecti essent quam gentes.