QUAESTIO LXXX.

Non videtur esse verum, quod dicitur: Non est intelligens, aut requirens Deum. Nam multi in populo illo Dei intelligentiam habuerunt, scilicet quod unus, quod Creator, et omnipotens: si enim ideo dicitur non intelligens, quia perfecte non intellexit, sic et homines gratiae, quia nondum perfecte intelligunt nisi per fidem, non intelligentes dici possunt. Solutio. Non intelligens quis dici potest, qui etsi cognoscat Deum in majestate, non tamen cognoscit eum in humilitate et pietate. Vel non intelligens Deum perfecte quis dicitur, qui, etsi aliquam notitiam habeat, non tamen per charitatis experientiam; vel non intelligens Deum perfecte, scilicet quia ipse solus Creator omnium, insuper et auctor totius justitiae est, quod Judaei non intelligunt: suam justitiam constituentes, justitiae Dei non sunt subjecti; imo quodammodo se faciunt Deum, cum dicant se propria virtute sine gratia Dei justificari, se auctores justitiae asserentes, quod Deus potest facere. Unde Apostolus dicit, quod in Evangelio revelatur justitia Dei, non hominis (Rom III). Et alibi: Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est (ibid.). Et si quandoque legatur justitia hominis, ut David saepe dicit justitia mea: sic intelligatur oportet, quae est hominis accipientis, et eadem Dei dantis est.