QUAESTIO LXXXI.

Quaeritur de eo quod dicitur: Quaecunque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur, etc. Nunquid etsi ad Judaeos loquitur, ideo omnia ad Judaeos pertinent; quia ad Judaeos dicta sunt. Solutio. Sic intelligendum est: Ita loquitur eis quod ea, quae loquitur, ad eos pertinent. Quod iterum videtur esse falsum: multa enim dicuntur de gentibus in lege. Unde oportet intelligere quaecunque loquitur sine determinatione et distinctione, ex qua sit certum, an ad gentes fiat sermo: ita quod de gentibus his, inquam, loquitur, quae sunt ex lege, ita quod ad eos pertinet quod dicitur. Cui sententiae sic objicitur. Nonne David, et alii multi justi erant, et tamen erant in lege, et si hoc est, quomodo ad eos pertinet, quod dicitur, non est intelligens. Solutio. Esse in lege duo notat, scilicet quaerere justitiam ex lege, et ex toto ei inniti, ut illi, qui ex timore eam exterius observant, et secundum hoc David, caeteri justi non erant in lege. Non enim ex ipsa lege justificari quaerebant, sed ex fide Christi adhuc futuri; et sic erant homines Evangelii, non legis. Dicuntur etiam esse in lege illi, quibus lex data est, et qui opera legis faciunt: et secundum hoc David, et illi consimiles in lege erant, quia eis data est lex, et eam custodiebant propter eos quibus lex erat necessaria, ne exemplo eorum legem contemnerent. Notandum est tria genera hominum esse scilicet homines legis naturalis, legis scriptae et gratiae. Homines legis naturalis dicuntur qui solam legem naturalem habent, nec aliquid superadditur. Homines legis scriptae sunt illi, quibus lex scripta est data, nec habent aliquid superadditum. Homines gratiae sunt quibus data est ipsa gratia. Vel aliter: Homines legis naturalis dicuntur, qui ex suis viribus quaerunt justificari; homines legis scriptae dicuntur, qui legi innituntur, existimando quod lex justificet. Homines gratiae dicuntur, qui non aliunde, nisi sola gratia quaerunt justitiam et salutem.