QUAESTIO LXXXII.

Cum dicitur: Quoniam ex operibus legis non justificatur omnis caro, quaeritur de Moyse, et David, et aliis justis, qui fuerunt tempore legis, an sunt ex operibus legis justi: quod videtur, quia ex charitate ea fecerunt. Solutio. Sola fide futuri ita quod non ex operibus legis justi erant illi antiqui. Nota quod opera legis secundum quosdam dicuntur, quae cum lege sunt instituta, et cum lege terminata scilicet caeremonialia, quae non fuerunt instituta ad justificationem, sed ad futurorum significationem; secundum autem alios opera legis dicuntur, quae fiunt solo timore, et non amore: de quibus constat quod non justificant: unde dicitur lex manum cohibere, et non animum.