QUAESTIO LXXXIII.

Quare opera legis cum charitate facta non justificant sicut opera Evangelii, nonne moralia praecepta impleta justificant? Ex his videtur quod opera legis justificant. Solutio. Non quidquid praecepto legis tenemur facere, dicitur opus legis; sed illud quod cum lege est institutum, et cum lege terminatum. Vel quod melius est: opera legis sunt, ad quorum impletionem sufficit lex, quae fiunt solo timore temporalis poenae, quae neminem justificant.