QUAESTIO LXXXIV.

Quaeritur quae sit differentia inter opera legis et Evangelii; quia si opera Evangelii solo temporalis poenae timore fiant, non justitiam alicui conferunt, sicut nec opera legis. Solutio. Ad opera legis non pertinent nisi exteriora tantum: unde lex manum prohibet. Ad opera Evangelii etiam interiora, ut affectus et motus interiores, in quibus consistit justitia.