|
Quaeritur de eo quod dicitur: Per legem cognitio peccati, etc., cujus
peccati cognitio facta sit per legem? Pluribus enim modis dicitur
peccatum, quandoque culpa, quandoque poena peccati. Unde dicitur Deus
peccata nostra portare, id est, poenam pro peccato: quandoque hostia pro
peccato, unde Christus factus est pro nobis peccatum (II Cor. V), id est
hostia pro peccato. Dicitur etiam quandoque satisfactio pro peccato, vel
poenitentia pro peccato injuncta: quaelibet etiam inordinatio cujuslibet
rei dicitur peccatum. Unde dicitur citharoedus peccasse, si semper
oberrat eadem chorda. Item peccatum opus peccati, et reatus peccati
dicitur: qui secundum quosdam alius est a culpa, secundum alios idem
quod culpa. Quaeritur igitur cujus peccati cognitio facta sit per legem?
Solutio. Dicunt quidam quod illius, quod est in voluntate, peccati
cognitio facta sit per legem, quia ante legem peccatum, quod est in
opere, tantum credebatur esse peccatum et concupiscentia ignorabatur
esse peccatum.
|
|