|
Quaeritur iterum quare lex non justificet, cum ita peccatum manifestet.
Quid enim aliud facit Evangelium nisi quod manifestat peccatum, docens
quid sequendum, quid vitandum: quod et lex facit? Item quod lex ad
perfectum ducat volunt quidam probare verbis Domini, qui de praecepto
legis respondit adolescenti: Hoc fac, et vives (Luc. X). Item: Diliges
Dominum Deum tuum, etc. (Matth. XIX.) Hoc est praeceptum legis, sed hoc
observatum justificat, ergo lex ad perfectum ducit. Item dicit Beda: Lex
observata suo tempore, non solum conferebat temporalia, sed etiam
aeterna. Solutio. Ut omnibus hujusmodi quaestionibus fiat responsio
dicimus, quod lex dicitur mandatum sine gratia, quod nunquam confert
salutem; Evangelium autem mandatum dicitur cum gratia, quod justificat,
et ad vitam perducit aeternam.
|
|