QUAESTIO LXXXVIII.

Item cum dicitur: Justitia Dei per fidem Jesu Christi, quaeritur de fidei hac virtute, utrum aeque possit haberi a bonis et a malis? Solutio. In responsione hujus quaestionis moderni dissentire videntur. Alii enim dicunt quod haec virtus fidei tantum a bonis habetur, et nullo modo a malis: ipsa enim est quae per dilectionem operatur. Ideoque, inquiunt, ubi non est dilectio, nec fides. Aliis autem videtur, quod a bonis et a malis habetur aequaliter. Quid enim aliud est fidem habere, nisi credere ea quae credenda sunt? Sed omnia quae credit iste bonus, credit et iste malus, quomodo ergo non habet eamdem fidem, maxime cum Augustinus dicat quod fides potest haberi sine charitate, et Apostolus: Si, inquit, habuero omnem fidem, ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XXXI): quomodo hoc diceret, si fides sine charitate haberi non possit?