|
Per redemptionem, quae est in Christo Jesu, etc. Quaeritur cur Deus per
mortem suam hominem redemerit, quem solo verbo liberare potuit? Solutio.
Quamvis alius modus esset possibilis Deo, nullus tamen erat
convenientior nostrae miseriae: quia et in eodem nobis contulit
remedium, et humilitatis et dilectionis praebuit exemplum. Remedium in
hoc consideratur, quia diabolus misit manum in eum, qui immunis erat a
peccato: in quo quidquam quod suum erat non invenit. Ideo merito eos,
quos quodam jure tenere videbatur, amisit, credentes in eum, qui per
mortem suam omnibus obtemperantibus sibi factus est causa salutis: non
enim pro se, sed pro nobis passus est nobis concedens merita sua, ut pro
eis nobis fieret, quod sibi fieret, si indigeret. Ad humilitatem autem
provocavit nos in hoc, quod de secreto sinu paternae majestatis
descendens sic se exinanivit, ut formam servi acciperet (Philipp. III).
Ad charitatem in hoc nos invitavit: quia cum sit Dominus gloriae, talis,
et tantus, et taliter pro impiis et peccatoribus mortuus est. Nota quod
si solo verbo hominem redimeret, nulla injuria diaboli fieret. Vel si
Deus per angelum genus humanum reformaret, non ideo angelo salus homimis
ascribenda esset. Multa enim Deus per angelos operatur, quae tamen non
angelis sunt, sed Deo tribuenda: ideo autem per se non per alium nos
redemit, quia nullius alius tanta possent esse merita, ut sufficerent ad
totius mundi redemptionem.
|
|