QUAESTIO XCIV.

Quaeritur in quo potestas diaboli per mortem Christi diminuta est. Sicut enim ante potestatem habuit tentandi bonos et malos: sic et modo. Solutio. Non secundum essentiam, sed secundum efficaciam diminuta est: quia non potest praevalere quantum ante, maxime quia vires resistendi datae sunt homini, et quanto homo est fortior ad resistendum, tanto hostis ad impugnandum debilior.