|
Quaeritur cum dicitur ad ostensionem justi, etc., de antiquis justis,
qui in inferno tenebantur, an peccata eis essent dimissa per fidem et
poenitentiam: et si dimissa erant, quare in inferno tenebantur: sine
enim peccatorum remissione non erant justi. Solutio. Omnia dimissa
peccata erant eis per fidem et dilectionem, sed omnimodum effectum
remissionis consecuti sunt. Duplex est remissionis effectus, scilicet,
carere poena, et frui gloria, alterum tantum ante mortem Christi
habebant: quia poenam actualem non sentiebant, alterum nondum
acceperant, quia non videbant Deum. Item opponitur: Nonne justi erant et
sic digni gloria? quare ergo non dabatur eis id quo erant digni?
Solutio. Justitia eorum non erat tanta, quae sufficeret ad vitam
obtinendam sine morte Christi, nec etiam eorum peccata dimissa
simpliciter, nisi sub quadam exspectatione et sponsione futuri, qui pro
eis satisfaceret. Unde Apostolus dicit Christum mortuum non solum
propter remissionem praesentium, sed etiam praecedentium delictorum;
quia ipse est agnus, qui occisus est ab origine mundi (Hebr. IX).
|
|