QUAESTIO XCVII.

Cum dicitur: Per quam legem factorum? etc., quaeritur cur lex Mosaica, lex scripta dicatur, lex factorum, et non Evangelium: sed lex Evangelii lex gratiae, et lex justitiae: sicut enim illa habet opera, sic et ista. Solutio. Lex Mosaica dicitur factorum, quia ea quae facienda sunt tantum jubet, et non confert gratiam, per quam impleantur quae jubentur: ideoque littera occidens mandatum sine gratia appellatur. Evangelium vero jubet quidem quae facienda sunt: sed insuper confert gratiam, per quam quae jussa sunt impleantur. Vel ideo: lex scripta lex factorum appellatur, quia homines legis totam justitiam suam in operibus legis constituebant: lex autem fidei vel gratiae sic dicitur, quia homines gratiae totam summam et efficaciam salutis suae in sola gratia constituunt: scientes, quod sicut nemo salvatur ex justitia operum: sic nemo justificatur ex operibus justitiae. Non enim ex bonis operibus justitia, sed ex justitia bona opera.