|
Paulus vocatus Apostolus, etc. (I Cor. I.) Haec Epistola, quae
destinatur Corinthiis, non sicut in corpore epistolarum secundo loco
disponitur, sic secundo loco ab Apostolo scripta est. Utraque enim
epistola Corinthiis missa ante scripta est, quam illa, quae est ad
Romanos. Quod inde patet, quia in Epistola ad Romanos dicit, se Romam
profecturum postquam collectam ab Achaicis factam pauperibus, qui sunt
Hierosolymis, assignaverit. De qua collecta facienda in istis mentionem
facit. Sed hoc non est factum sine rationali causa, quod illa ad Romanos
in corpore epistolarum aliis praeponitur, sed propter dignitatem
Romanorum. Vel potius quia in illa primum vitium tollitur et destruitur,
quod est superbia. Corinthii vero ab Apostolo ad fidem conversi, sed
postea multifariam a pseudoapostolis subversi et seducti, errabant in
virtutibus sacramentorum, et maxime in virtute baptismatis, putantes
ipsum a malo collatum, nullam habere virtutem, majorem a meliori,
minorem a minus bono. Minus etiam de Apostolo sentiebant, et contemptui
habebant: qui in verbis humanae sapientiae ad eos non venerat, sed in
simplicitate fidei propter parvulorum informationem. De resurrectione
etiam non bene sentiebant, dicentes eam jam factam esse: aliqui etiam
inter eos omnino negabant. Quidam etiam legem cum Evangelio quasi ad
salutem necessariam tenere volebant. In conjugio etiam peccabant, sicut
in multis aliis, et schismata faciebant: in quibus eos Apostolus
corrigere intendit. Postquam enim in nobis superbia succisa est, restat
ut etiam alia vitia succidamus. Ex his itaque apparet, quae sit hujus
epistolae materia, quae intentio, quis modus et ordo agendi. Est autem
specialis hujus epistolae materia, status Corinthiorum, in quo tunc
erant, cum eis scripsit Apostolus ab Epheso. Intentio vero est eos a
contentionibus ad unitatem fidei revocare. Modus vero talis, quia
instruit, corripit, confirmat, laudat secundum personarum qualitates.
Ordo talis: salutationem more scribentium epistolas praemittit, ne in
exordio eos increpasse videatur. Deinde de bonis praeponit, ut eis alii
conformentur, et sic ad contentionem arguendam venit. Inchoat itaque a
salutatione dicens, Paulus, nomine humilitatis utens contra superbiam;
Apostolus, nomen est dignitatis et officii.
|
|