QUAESTIO X. |
Ne in sapientia verbi evacuaretur crux Christi. Quaeritur quomodo per sapientiam verbi evacuaretur crux Christi. Solutio. Sapientia mundi, quae dicitur sapientia verbi, quia nulla virtute, sed sola verborum compositione commendatur, opinatur naturale ingenium ad cognoscendum, et liberum arbitrium sufficere ad recte vivendum. quod si esset, crux Christi evacuaretur, id est Christus gratis mortuus esset. |