QUAESTIO CII.

Quaeri solet an pravi sacerdotes hoc sacrificium conficere queant? Solutio. Licet aliqui sint vita pravi, si intus sint nomine et sacramento, creduntur quod vere consecrant: qui autem excommunicati sunt, et de haeresi manifeste notati, non videntur hoc posse. In hoc sacramento tria oportet servari, scilicet formam, ordinem et intentionem: formam a Domino institutam; ordinem, ut sit sacerdos; intentionem, ut intendat hoc facere.