QUAESTIO CV.

Nolite manducare propter illum, qui judicavit, et propter conscientiam scilicet infirmi, etc. Quaeritur quomodo dicat: Nolite manducare propter infidelem, vel infirmum fidelem, nonne melius esse propter utrumque manducare, quam abstinere? nam si abstinet, offenditur infidelis. Infirmus vero sibi potius relinquendus est, ut jam superius dictum: Qui infirmus est, olus manducet (I Cor. XIV). In hac enim existimatione, qui putat te idolum venerari, si idolo consecrata comedis, ipse sibi est relinquendus: licet enim te peccare manducando existimet, tamen non cum veneratione idoli comedis, nec ipse hoc putando a fide avertitur, imo zelo fidei credit te errare in hoc quod comedis, et ideo indignatur. Solutio. Melius est ipsum, qui manducavit abstinendo instruere, quam comedendo in errore fovere. Item si comederes coram infirmo fratre, ipse scandalizaretur, et ex scandalo periret. Ideo abstinendum est potius, quam edendum.