QUAESTIO CVII. |
Sicut et ego omnibus per omnia placeo. Alibi dicit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I). Nunquid omnibus per omnia placens servus Christi non erat? Solutio. Quod dicit: Si adhuc hominibus placerem, sic intelligitur: Si hominibus placerem quantum in me est, ut causam, et finem ponerem in homine, servus Christi non essem. Qui autem placet propter veritatem, non ipse, sed magis ipsa veritas placet. |