|
Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus,
neque Ecclesia Dei. Hic habemus auctoritatem quod consuetudines sanctae
Ecclesiae tenendae sunt, etsi rationem ignoremus quare ab illa sic
constitutae sunt: Deus enim suam Ecclesiam in his quae ad ipsum
pertinent non permittit errare. Nota: Ecclesia dicitur convocatio
fidelium, et domus in qua convenitur ad Eucharistiam percipiendam, non
solum ad mortis Christi commemorationem, sed etiam ut Christo moribus et
vita conformemur.
|
|