|
Vir imago et gloria est Dei, mulier vero imago et gloria est viri, etc.
Quaeritur quomodo vir sit imago Dei et non mulier, cum in Genesi
scriptum sit de utroque, quod facti sunt ad imaginem Dei? (Gen. I.)
Solutio. Alia est imago communis viro et mulieri, de qua agitur in
Genesi; alia est illa, quae soli viro et non mulieri convenit. Prima
consistit in potentia naturali cognoscendi Deum; secunda in hoc
intelligitur quod, sicut ex Deo omnia, sic ex uno homine omnes homines.
Vel moraliter accipiendum: ut per virum, intelligatur ratio; per
mulierem sensualitas, et secundum hoc vir et non mulier, est imago Dei.
|
|