QUAESTIO XI.

Perdam sapientiam, etc. Nonne omnis sapientia a Deo? quomodo ergo dicitur: Perdam sapientiam sapientium? Nunquid Deus id, quod ab ipso est, perdit? Solutio. Sapientia ipsorum in ipsis non est sapientia Dei; quoniam eam sibi ascribunt, et ea abutuntur: unde dum summa comprehendere putant, evanescunt in cogitationibus suis, et sic ex eorum sapientia damnationem sibi incurrunt. Falsa itaque opinio eorum, qua credebant Deum non posse aliquid facere contra solitum cursum naturae, et qua opinati sunt liberum arbitrium sufficere ad salutem, sapientia sapientium vocatur a propheta, quam Deus destruit faciendo contra eam, secundum rationes superiores, operando salutem nostram in medio terrae.