|
Probet autem seipsum homo, etc. Si quis in mortali peccato est non
accedat, sed dicat: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum
(Matth. VIII). Quid est ergo aliquem seipsum probare nisi videre, an
conscientia sua mordeat se de mortali, et si est in proposito manendi
adhuc in peccato? Sacerdos autem eum, qui est in peccato mortali, non
tamen manifesto debet monere, ne accedat; non tamen ipsi communionem
subtrahere potest. Si autem publica fama vel crimen accuset, nullo modo
accedat, ne ei sacerdos det. Si enim vel gratia sui, vel pecunia
convictus dederit tali, quantum in se est, Christum occidit: quod est
valde timendum.
|
|