|
Divisiones autem gratiarum; idem autem spiritus, etc. (I Cor. XII.) Cum
opera Trinitati sint indivisa, quaeritur cur gratias Spiritui sancto,
ministrationes Filio, operationes Patri attribuat? Solutio. In gratia
maxime apparet benignitas, quae ad proprietatem Spiritus sancti
pertinet: ideo gratias Spiritui sancto attribuit. In ministrationibus
vero sapientia lucet, quae ad Filium solet referri. In operationibus
potentia, quae specialiter Patris est: ideo operationes ad Patris
auctoritatem refert.
|
|