QUAESTIO CXIII. |
Alii datur sermo sapientiae, etc. Notandum, quod accipitur aliter sapientia, et scientia hic quam ibi: O altitudo divitiarum scientiae et sapientiae Dei (Rom. XI). Cum enim dicit: O altitudo divitiarum scientiae, et sapientiae Dei, sapientiam, et scientiam, vocat divinam essentiam. Cum autem dicit, alii datur sermo sapientiae; alii sermo scientiae, sapientiam, vocat cognitionem de aeternis, scientiam vero, cognitionem de humanis. |