QUAESTIO CXIV.

Haec operatur omnia unus atque idem Spiritus. Quaeritur quare Pater non dicatur donum, sicut Filius vel Spiritus sanctus, cum det seipsum, sicut et aliae personae: nemini enim datur Filius vel Spiritus sanctus sine Patre. Solutio. Propter auctoritatem principii, ne intelligatur esse ab alio, qui est a nullo.