|
Sicut enim unum corpus, etc. Quaeritur an soli boni istis donis
participent? an etiam mali? Quod autem etiam mali haec habeant dona
Spiritus: inde liquet, quod in Evangelio legitur, quia dicent ad Dominum
in die judicii: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et daemonia
ejecimus? (Matth. VII) quibus dicet Dominus: Amen dico vobis: Nescio
vos, etc. (Matth. XXV.) Item Joannes evangelista cum videret quemdam,
qui non sequebatur Dominum, ejicere daemonia in nomine Christi, voluit
prohibere; cui Dominus ait: Noli prohibere, qui non est mecum contra me
est (Marc. IX). Ex quibus patet quod et mali his donis saepe utuntur, et
sic videtur, quod sint de corpore Christi, et sint ejus membra; sed
iidem, cum sint mali, sunt membra diaboli. Solutio. Non dicit Apostolus
quod omnes habentes dona Spiritus sancti in unitate corporis consistant;
vel Ecclesia large accipitur, scilicet multitudo omnium sacramentis
Ecclesiae participantium. In quibus sunt quaedam putrida membra, et
grana multa cum paleis, quae dicuntur esse in corpore, sed non de
corpore. Unde Joannes: A nobis exierunt, sed non de nobis erant (I Joan.
II). Nota, quod Apostolus dicit omnia membra corporis, cum sint multa,
unum corpus sunt. Hoc dico propter quosdam nolentes concedere, quod
partes omnes alicujus totius simul junctae recipiant nomen totius, cum
etiam dicatur in symbolo Athanasii, anima et caro sunt unus homo.
|
|