|
Si habuero omnem fidem, charitatem autem, etc. (I Cor. XIII.) Hic
Apostolus manifeste ostendit quod fides, et caetera dona non possunt
haberi sine charitate. Quaeritur ergo imprimis, de qua fide hic agatur,
an de fide catholica, an de alia? sed non de alia, quia per aliam non
possunt montes transferri de loco ad locum, sicut per hanc, de qua hic
agit: ergo de fide catholica hic agit: unde constat, quod ipsa potest
haberi sine charitate, et sic a malis potest haberi, quod multi negant.
Est autem, secundum hos, fides catholica, fides operans per dilectionem.
A quibus quaeri potest an unum vocent? an duo fidem per dilectionem
operantem, hoc autem totum unum esse non potest? Qui enim fidem sic
habet, non solum credit, sed etiam diligit. Haec autem duo in malis esse
non possunt, sed quantum in fide est simpliciter hoc totum, in malo
etiam in diabolo esse potest. Quid enim credit iste bonus quod non
credit iste malus. Nonne iste malus, vel etiam diabolus, credit quod
Christus mortuus est, et a morte resuscitatus, et caetera quae credenda
sunt, quae ad fidem sunt necessaria. Sed objicitur secundum hoc, quod
diabolus habet fidem catholicam, et sic fit catholicus. Solutio.
Catholicus duobus modis dicitur, et qui catholice vivit, vitam Christi
imitando: et catholicus dicitur, qui omnia credit credenda, sive habeat
charitatem, sive non. Concedunt quidam quod etiam diabolus secundum
aliam acceptionem possit dici catholicus, quod nostris auribus graviter
sonat, maxime cum illa cognitio, quod ille habet de Christo, magis sit
ex naturae subtilitate, quod ex Christianae fidei inspiratione.
|
|