QUAESTIO CXVII.

Charitas est fons proprius bonorum, etc. Quaeritur, an charitas possit haberi ab iis qui sunt damnandi. Nonne ipsi sunt alieni, qui non communicant fonte proprio bonorum. Solutio. Ideo charitas dicitur fons proprius bonorum, quia nemo potest simul charitatem habere, et malus esse.