QUAESTIO CXVIII. |
Charitas nunquam excidit, etc. Quaeritur an charitas semel habita nunquam amittatur. Nam, si nunquam excidit, et nunquam amittitur, ergo ii qui damnandi sunt, aliquando charitatem habere non possunt. Solutio. Ideo charitas dicitur nunquam excidere, quia habetur hic et in futuro, in praesenti vero habita amittitur, et amissa iterum recuperatur. |