QUAESTIO CXIX.

Scientia destruetur, etc. Quaeritur quomodo dicat scientiam destrui in futuro. Nunquid non habebimus cognitionem in futuro earum rerum, quarum nunc habemus? Habebimus quidem, et multo majorem quam habeamus in praesenti: quomodo ergo scientia destruetur? Solutio. Dicunt quidam quod scientia destruetur a sua partialitate et imperfectione, ut non sit partialis et imperfecta. Sed hoc est eam augeri et perfici, et non destrui, quia eodem modo potest dici de charitate, quod ipsa sit destruenda. Sicut enim imperfecte cognoscimus: ita imperfecte diligimus, et cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

Solutio. Dicunt quidam, quod non scientia, sed modus ejus aenigmaticus et umbratilis destruendus est. Sed iterum eadem ratione et charitas videtur esse destruenda: cujus modus scilicet imperfectionis in futuro est evacuandus. Ad hoc respondetur quod verum est quod modus imperfectionis tolletur a charitate, sed non omnis modus. In futuro enim diligetur propter se, et propter Deum proximus, sicut in praesenti diligitur. Alii etiam dicunt quod actus scientiae in futuro destruetur. Charitas vero, quae nunc est, nec ejus actus, nec quidam modus in futuro destruetur: fides autem, et spes ex toto evacuabuntur: scientia vero ex parte destrueter: cujus actus et modus non erit.