|
Mundus per sapientiam non cognovit Deum. Quaeritur quomodo hoc sit verum
quod hic dicit, cum alibi scriptum sit de sapientibus mundi: Cum
cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt (Rom. I): quomodo
utrumque est verum, mundus non cognovit, et cum cognovissent Deum? etc.
Solutio illud: Cum cognovissent Deum, etc., intelligitur de
possibilitate cognoscendi. Hoc autem mundus non cognovit Deum, de actu
cognitionis accipitur. Vel potius illud, cum cognovissent Deum, de
paucis sapientibus et excellentioribus intelligitur. Hoc autem, mundus
non cognovit, de omnibus, vel majori parte exponitur. Unde hic dicit
mundus: quo nomine universitas, vel major pars intelligi solet. Vel
mundus, id est sapientes mundi, et si Deum cognovissent secundum opera
restaurationis, in potentia, non in pietate; in majestate, non in
humilitate. Notandum esse theophanias in creaturis, id est divinas
apparitiones, ut in mundo, cujus magnitudo summam Dei potentiam
demonstrat; plenitudo vero vel pulchritudo mundi, Dei sapientiam
demonstrat; utilitas autem mundi, benignitatem Dei insinuat: in potentia
Pater, in sapientia Filius, in benignitate Spiritus sanctus intelligitur
|
|