QUAESTIO CXX.

Sed est alia quaestio, quae nos magis urget: verum est, et negari non potest quin charitas in praesenti sit comparatione futuri imperfecta, sed Apostolus probat tali argumento, quod prophetiae evacuabuntur, et quod scientia destruetur: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est: cum ergo charitas ex parte est, consimili argumento ipsa evacuabitur, cum venerit quod perfectum est. Solutio. Nos autem dicimus quod alia ratione dicitur scientia, vel prophetia ex parte, alia ratione charitas imperfecta. Ex eo enim quod quidam cognoscunt, quidam non cognoscunt, prophetia vel doctrina habet locum in hoc praesenti, ubi alius alium docet et instruit. In futuro vero ubi omnes erunt docibiles Dei, quando omnes a maximo usque ad minimum cognoscent Deum plene et perfecte, tunc doctrina hominum non habebit locum: quando nemo dicet fratri suo: Cognosce Deum. Ideoque scientia, id est doctrina, evacuabitur. Charitas autem non sic dicitur ex parte esse. Non enim ideo habet esse, quia quidam diligunt, et quidam non diligunt: imo multo verius erit quando omnes diligent perfecte. Nota, aenigma est obscura similitudo, et sicut in praesenti omnis creatura est quasi quoddam speculum, in quo videtur Deus: sic in futuro ipse Deus erit speculum omnis creaturae, in quo omnia videbuntur verius, quam in semetipsis. Hinc est secundum quosdam quare scientia sit destruenda: quia umbratilis iste modus cognoscendi, quem nunc habemus, plena cognitione accedente non erit.