QUAESTIO CXXI. |
Charitati non possunt fides et spes deesse: fides vero et spes sine charitate esse possunt. Dicunt tamen quidam, ut supra dictum est, quod fides sine charitate esse non potest: quorum error hic destruitur. Cum enim dicit: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum: innuit manifeste, quod fides etiam perfecta potest haberi sine charitate. Et expositor in praedictis verbis manifeste eos arguit dicens, quod fides et spes sine charitate esse possunt. |