QUAESTIO CXXIII.

Qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo (I Cor. XIV). Quaeritur quid sit loqui lingua? Solutio. Alii dicunt quod loqui lingua est loqui parabolice; alii lingua incognita. Augustinus dicit quod prolatio signorum, quae spiritus in spiritu hominis informat, dicitur esse loqui lingua. Unde Apostolus ait: Spiritus loquitur mysteria (Ibid.). Idem enim dicit loqui lingua, et loqui spiritu. Spiritus sanctus in primitiva Ecclesia formabat ad conversionem fidelium signa coelestium secretorum in mentibus fidelium, et prolationem talium vocat loqui linguis Apostolus. Notandum vero quod illi qui linguis loquebantur, quandoque intelligebant, quandoque non intelligebant. Sed dicet quis: Si ille, qui loquitur lingua, intelligit quod dicit, jam hoc est non loqui lingua, sed prophetare. Solutio. Licet ipse intelligat, nisi ipse aliis exponat, non prophetat, sed tantum loquitur lingua. Nota quaedam fieri in Ecclesia ad solum decorem, non adeo ad necessitatem: inter quae continetur loqui linguis.