QUAESTIO CXXVI.

Quaeritur etiam quare hujusmodi locutio lingua fieri dicatur. Solutio. Ideo hoc fit quia quod in lingua est, in voce et in prolatione est: quod vero in corde est, in intellectu est: quia in corde intelligentia est: unde quia haec locutio tantum in prolatione est, et non in intelligentia, ideo lingua fieri dicitur: spiritu etiam, et non mente. Est enim spiritus vis animae inferior mente, in qua imagines rerum confuse comprehenduntur. Est enim visibilium imaginaria et confusa comprehensio, sine discretione proprietatum eorum, quae comprehenduntur: qualis fuit illa Pharaonis de vaccis et spicis visio: ipse enim tantum imagines videbat. Joseph vero in intellectu de his habuit Dei revelationem.