QUAESTIO CXXVII.

Quaeritur quid verba sic prolata significent: quando quis sic lingua loquitur, ut hoc exemplum ponamus: Exit qui seminat seminare semen suum. Nam si haec est vocis significatio, ipsa vera fuit: quaeritur ergo, si id ea dicitur, quod ea proprie significatur: si dicatur ita esse, infertur, ergo quoddam falsum ea significatur. Ad hoc respondent quidam dicentes: Non est vocis significatio quaerenda in hujusmodi, sed rerum tantum, quod pertinet ad allegoriam. Alii dicunt, ut licentius loquantur, quia proprie quidem falsum significat: non tamen ea falsum dicitur: quia non ibi dictum terminatur: non enim est finis locutionis illa prima vocis significatio, sed secunda, quae allegorica dicitur. Potest autem dici, quod locutio ipsa neque verum neque falsum significat: res enim ibi tantum significant verum, quod ibi mystice intelligitur. Nec nego quin ibi sit vocis significatio, sed tantum incomplexe, quia haec vox, homo, significat hominem, et sic de caeteris; sed non significant complexe; non enim conjuncte significant, ut verum vel falsum significetur, sed ut res significent illas: quibus verum significatur. Vel potest dici, quod propositio ipsa ex rerum proprietate, quae significantur: ad illud significandum quod mystice intelligitur assumitur, ut haec vox, semen, verbum Dei significat, ex proprietate rei quam significat.