QUAESTIO CXXVIII.

Christus mortuus est pro peccatis nostris, etc. (I Cor. XV.) Quaeritur an Christus secundum carnem moriendi habuit necessitatem? Quod autem habuit moriendi necessitatem, videtur velle auctoritas super locum illum. Quemadmodum statutum est hominibus semel mori: post hoc autem judicium: sic Christus semel oblatus est (Hebr. IX); sic, id est eadem necessitate et jure naturae; quo caeteri moriuntur. Item dicit auctoritas, quia voluit oblatus est (Isai. LIII). Igitur sola voluntate, quomodo ergo necessitate? Solutio. Constat quod in Christo nulla erat causa moriendi, quia nullum peccatum: tamen, ut volunt quidam, inter caeteras poenalitates, etiam necessitatem moriendi voluntarie suscepit, et sic haec necessitas non impedit voluntatem, quam, sicut quando voluit, accepit: sic eam, quando voluit, deposuit: si enim, inquiunt, aliquod majus beneficium non esset collatum carni assumptae, necessario subjaceret legi naturae: quam etiam necessitatem quidam intelligunt per mortalitatem.