|
Ego sum minimus apostolorum, etc. Quaeritur quomodo Apostolus se dicat
minimum apostolorum, cum majoris meriti sit meritis aliorum: plus enim
omnibus loboravit. Solutio. Hoc dicit secundum priorem statum, non
secundum praesentem, in quo non minimus apostolorum fuit, sed maximus.
Sed objicitur: Non enim dicit: Ego fui minimus, sed ego sum minimus
apostolorum: igitur cum non sit inter minimos, sed potius inter primos,
videtur quod mentiatur, et sic ad mortem peccare: quia os, quod
mentitur, occidit animam (Sap. I). Solutio. Sensus est: Ego sum minimus
apostolorum, id est me aliis non praefero, sed potius alios mihi:
nimirum, omnia enim peccata sua, praeterita vel praesentia, occulta vel
manifesta, habebat ante oculos suos: aliorum vero simplicitatem et
innocentiam consideravit, et sic secundum hanc considerationem humiliora
de se sentiebat: sicut enim superbus si qua bona habet, illa semper
attendit, et aliorum infirmitates, unde se solum magnum arbitratur,
alios vilipendens: sic humilis suas infirmitates sine intermissione
videt, bona vero aliorum perpendit: hinc est quod sancti, cum sint
majores, se humiliores sentiunt, nec est fallens opinio, quia bona, quae
habent, non sua, sed Dei munera esse judicant, mala vero, quibus
subjacent, sua esse sciunt.
|
|